Iam vero tempus est ut artem ipsam Interpretandi Naturam proponamus: in qua licet nos utilissima et verissima praecepisse arbitremur, tamen necessitatem ei absolutam (ac si absque ea nil agi possit) aut etiam perfectionem non attribuimus. Etenin in ea opinione sumus; si justam Naturae et Experientiae Historiam praesto haberent homines, atque in ea sedulo versarentur, sibique duas res imprare possent; unam, ut receptas opiniones et notiones deponerent; alteram, ut mentem a generalissimis et proximis ab illis ad tempus cohiberent; fore ut etiam vi propria et genuina mentis, absque alia arte, in formam nostram Interpretandi incidere possent. Est enim Interpretatio verum et naturale opus mentis, demptis iis quae obstant: sed tamen omnia certe per nostra praecepta erunt magis in procinctu, et multo firmiora.
Neque tamen illis nihil addi posse affirmamus: sed contra, nos, qui mentem respicimus non tantum in facultate propria, sed quatenus copulatur cum rebus, Artem inveniendi cum Inventis adolescere posse, statuere debemus. |