| Settima edizione 2003 - 04 |
De motu antiquiora |
| Sulla base della traduzione del seguente brano tratto dal "De motu antiquiora", il candidato evidenzi lo specifico contenuto scientifico e l'uso del lessico cui Galileo Galilei ricorre nell'introdurre concetti fondamentali nella scienza moderna. |
| |
| Quae igitur in lance continguunt prius examinabimus, ut omnia deinde in naturalibus mobilibus contingere ostendamus. Intelligatur itaque bilanx ab linea, cuius centrum, super quod fiat motus, sit c, lineam ab bifariam dispescens; |
|
| sint autem duo pondera suspensa ex punctis a, b, quae sint e, o. In pondere itaque e tria possunt contingere: aut quiescere, aut moveri sursum, aut moveri deorsum. Si igitur pondus e gravius fuerit pondere o, tunc e deorsum feretur: quos si e fuerit minus grave, sursum profecto movebitur; et hoc, non quia non habeat gravitatem, sed quia maior est gravitas o. Ex quo patet quod in lance tam motus sursum quam motus deorsum proveniunt ex gravitate, sed diverso modo: nam motus sursum continget ipsi e propter gravitatem ipsius o, motus vero deorsum propter gravitatem suam. Quod si gravitas ponderis e aequabitur gravitati ipsius o, tunc e non movebitur quidem sursum neque deorsum: deorsum enim non movebitur e, nisi pondus quod attollere debet, nempe o, sit minus grave; nec sursum feretur idem e, nisi pondus o, a quo trahi debet, sit gravius. |
|