| Terza edizione 1999 - 2000 |
Gassendi e Lucrezio a confronto: la teoria degli atomi |
Il candidato traduca e completi la prova con un breve saggio che evidenzi le caratteristiche dell'atomismo di Lucrezio e di quello di Gassendi, sottolineando soprattutto le differenze nei due autori. |
| |
| Gassendi , O.O., 1. 280 A |
"[...] nihil esse quod vetet opinionem defendere, quae Mundi, rerumque in eo contentarum materiam constituit esse Atomos, si modo quicquid illi falsi est intermistum rescindatur. Quamobrem, ut res inculcetur, dicimus inprimis explodendum esse, quod atomi aeternae, improductaeque sint, quodque infinitae numero, etiam sub quavis figurae specie: posse autem subinde admitti esse Atomos primam Materiam, quam deus initio finitam crearit; quam in aspectabilem hunc Mundum formarit; quam suas deinceps obire vices et praescripserit et permiserit, ex qua demum corpora omnia, quae sunt in rerum natura, constent". Allo stesso modo è da correggere l'opinione di chi attribuisce alla materia una sua propria forza motrice. E cioè bisogna ritenere che "esse Atomos mobileis, et actuosas ea movendi, agendique vi, quam deus illis in ipsa earum procreatione indiderit, cuique etiam cooperetur, quatenus ut omnia conserbat, ita coagit rebus omnibus"
(da Antonina Alberti, Sensazione e realtà Epicuro e Gassendi, Firenze, Olschki ) |
| |
| Lucrezio, De Rerum Natura , I 426 - 439, Bur 1994 |
Tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,
si nullum foret, haud usquam sita corpora possent
esse neque omnino quoquam diversa meare;
id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.
Praeterea nil est quod possis dicere ab omni
corpore seiunctum secretumque esse ab inani,
quod quasi tertia sit numero natura reperta.
Nam quodcumque erit esse aliquid debebit id ipsum;
cui si tactus erit quamvis levis exiguusque,
augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit,
corporis augebit numerun summamque sequetur.
Sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
rem prohibere queat per se transire meantem,
scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus. |
|